monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60 > sectio 1 > 214 > 40 > sectio 19 > sectio 4 > 37 > bmoMS296.49 > 37 > 38 > sectio 1 > sectio 5 > 22 > sectio 4 > sectio 32 > sectio 3 > sectio 11 > 45 > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 11
Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam saginatum vitulum non distulit immolare . Eius carnibus pascemini, eius sanguine potabimini: cuius effusione peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis, de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur : ac saturati salubriter eius panem gloriamque ructate. Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos, pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur .